라틴어 문장 검색

13. Septimo Novembris rex comitia regni sui inchoavit, quae immediate post adventum suum Londinum summoneri fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:1)
Verum, quo clarius elucesceret (ad populo satisfaciendum) pecuniam istam sacram fuisse, idem nuncius breve regi a papa detulit, per quod rex excitatus et summonitus fuit ut in persona propria bello sacro contra Turcam interesset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:9)
Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et observationem et inquisitionem debitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:5)
Ea porro, sive malleolos 3 seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 1:1)
Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:1)
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 3:1)
Pampinationes quoque saepe adhibendae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:4)
nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:2)
Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:1)
De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:1)
die senatus numquam patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac nominatim singulos nullo submonente;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 3:1)
7. Verum quia sol noster, sive desiderii fervor hoc submoneat sive facies veritatis, aut morari iam creditur aut retrocedere supputatur, quasi Iosue denuo vel Amos filius imperaret, incertitudine dubitare compellimur et in vocem Precursoris irrompere sic:
(단테 알리기에리, Epistolae 47:1)
14. Et ad habendum commune consilium regni de auxilio assidendo aliter quam in tribus casibus predictis, vel de scutagio assidendo, summoneri faciemus archiepiscopos, episcopos, abbates, comites, et majores barones sigillatim per litteras nostras;
(Magna Carta 16:1)
et preterea faciemus summoneri in generali per vicecomites et ballivos nostros omnes illos qui de nobis tenent in capite ad certum diem, scilicet ad terminum quadraginta dierum ad minus, et ad certum locum;
(Magna Carta 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION