라틴어 문장 검색

Et postulans pugillarem scripsit dicens: " Ioannes est nomen eius ". Et mirati sunt universi.
즈카르야는 글 쓰는 판을 달라고 하여 ‘그의 이름은 요한’이라고 썼다. 그러자 모두 놀라워하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장63)
dextera manu pugillaribus potita;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:19)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
Hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali, paria sentiens ceteris, iubente principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur, nec visum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 9:1)
Poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut appositi pisces et volucres ponderentur, et glires, quorum saepius replicata, non sine taedio praesentium, ut inusitata, laudatur assidue, maxime cum haec eadem numerantes, notarii triginta prope assistant, cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 13:1)
et ita erat effusior ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte, subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 3:2)
Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 1:1)
unde si subscribere voluisset, posita lamina super chartam, per earn pennam ducebat, ut subscriptio eius tantum videretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 1:3)
sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam, qui tam bellam fabellam praenotarem.
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:2)
sed tamen obtemperavi, ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putavit instandum.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:11)
Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 7:2)
a vobis vocari, praeter dominum Christum, et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistulae tolleretur, ubi aperte posuistis:
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:10)
CUM de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio divinatio appellatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 2:1)
pugillaria nova, nondum etiam cera inlita, accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas, tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat misisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 18:1)
lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION