라틴어 문장 검색

quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장11)
quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장25)
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
그 여자가 임신하여 아들을 낳았는데, 그 아기가 잘생긴 것을 보고 석 달 동안 그를 숨겨 길렀다. (불가타 성경, 탈출기, 2장2)
Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma.
압살롬에게는 아들 셋과 딸이 하나 있었는데, 딸의 이름은 타마르였다. 타마르는 아름다운 여자였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 14장27)
Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei.
이집트는 얼마나 어여쁜 암송아지인가! 그러나 북녘에서 쇠파리 떼가 그에게 날아든다. (불가타 성경, 예레미야서, 46장20)
Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
내가 이 말을 하는 것은 아무도 여러분을 그럴듯한 말로 속이지 못하게 하려는 것입니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 2장4)
Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles videbantur, quanto earum maior extiterat gravitas, tanto solutionis earum censebatur maior subtilitas.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 1:4)
Cum eos scilicet Christianam fidem suscepisse audiissent, quos ingeniorum subtilitate praeditos, omnibus philosophiae rationibus armatos esse cognoverant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:13)
Quamvis vestra verba sint alta nimis et profunda et amoris subtilitatis attingentia muros, pro ingenii tamen capacitate curabo illis competenti respondere sermone.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:2)
Quae mirifica quidem subtilitate respondit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:2)
Nec enim mulier aliqua tam simplex et fatua reperitur, quae propria non noverit tenacitate avida custodire et aliena summa ingenii subtilitate lucrari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:4)
Quam amicitiam quidam eleganti versu ita derisit:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:17)
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)
In reliquis tamen locis, partes eleganti continuatione concordes, nullam divisionis in se sustinebant discordiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:144)
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION