라틴어 문장 검색

Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
그대는 또 이렇게 내 말을 전하시오. ‘너희는 이렇게 하여라. 너희의 어린것들과 아내들을 생각하여, 이집트 땅에서 수레들도 끌고 가거라. 거기에다 너희 아버지를 태워 오너라. (불가타 성경, 창세기, 45장19)
Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 10장1)
temperata apud transmarinas provincias frumenti subvectio, et ne censibus negotiatorum naves adscriberentur tributumque pro illis penderent constitutum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장7)
nam et erudiverunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent, ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracosium Dionem Plato multique multos, nosque ipsi, quicquid ad rem publicam attulimus, si modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina instructi ad eam et ornati accessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 200:2)
aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum unum omnis Graeciae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:8)
inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 172:2)
his magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, divideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 97:1)
Cum ergo his rationibus [erit] salubritatis [moenium conlocandorum explicatio] regiones[que] electae fuerint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus marinae subvectionis habuerit ad moenia comportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda, uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur, crassitudine ampliore quam parietum, qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장1)
cum invenisset non posse nisi transmarinis subvectionibus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말12)
Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, conveniant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장20)
podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecumam orchestrae diametri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장17)
limina enim et trabes structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sub lysi structuras;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION