라틴어 문장 검색

in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris".
너는 흙에서 나왔으니 흙으로 돌아갈 때까지 얼굴에 땀을 흘려야 양식을 먹을 수 있으리라. 너는 먼지이니 먼지로 돌아가리라.” (불가타 성경, 창세기, 3장19)
Sed nihil minus aptum arbitramur, cum arma vestra cum castra, eum denique cornua tubas sudorem pulverem soles cogitamus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 4:1)
sicut erant - pulvis sudorque cruorque per artus mixtus adhuc - vertere gradum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권21)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
sudorem, puluerem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장77)
En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:19)
ille aderat multo sudore et pulvere maior, et tamen arma inter festinatosque labores dulcis adhuc visu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권72)
non aliter quam Pisaeo sua lustra Tonanti cum redeunt crudisque virum sudoribus ardet pulvis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권138)
"quantus equis quantusque viris in pulvere crasso sudor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권76)
dat sponte locum Thebana iuventus, natorum memores, intentaque tela retorquent, sed premit et saevas miserantibus ingerit hastas, illum et Sidoniae iuga per Teumesia Nymphae bellantem atque ipso sudore et pulvere gratum laudant, et tacito ducunt suspiria voto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권308)
qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 287:1)
Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 3:2)
vixdum coeptus equis labor, et iam pulvere quarto campum ineunt, iamque et tepidis sudoribus artus effeti, et crassum rapit eiectatque vaporem cornipedum flammata sitis, nec iam integer illis impetus, et longi suspendunt ilia flatus, hic anceps Fortuna diu decernere primum ausa venit, ruit, Haemonium dum fervidus instat Admetum superare, Thoas, nec pertulit ullam frater opem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권186)
nec enim ignibus artus conditus aut maesta niger adventabat ab urna, sed belli sudore calens, clipeumque cruentis foribus et scissi respersus pulvere campi, necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권2)
stant fulti pulvere crines, squalidus ex umeris cadit alta in vulnera sudor, insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro solvit anhela sitis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권124)

SEARCH

MENU NAVIGATION