라틴어 문장 검색

David Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
[다윗] 주님은 나의 빛, 나의 구원. 나 누구를 두려워하랴? 주님은 내 생명의 요새. 나 누구를 무서워하랴? (불가타 성경, 시편, 27장1)
Nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis.
정녕 저희 조상들은 자기들의 칼로 땅을 차지하지도 않았고 자기들의 팔로 승리하지도 않았습니다. 오직 당신의 오른손과 당신의 팔, 당신 얼굴의 빛이 이루어 주셨으니 당신께서 그들을 좋아하셨기 때문입니다. (불가타 성경, 시편, 44장4)
Et deduxit eos in nube per die et per totam noctem in illuminatione ignis.
낮에는 구름으로, 밤이면 불빛으로 그들을 인도하셨다. (불가타 성경, 시편, 78장14)
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo occulta nostra in illuminatione vultus tui.
당신께서는 저희의 잘못을 당신 앞에, 저희의 감추어진 죄를 당신 얼굴의 빛 앞에 드러내십니다. (불가타 성경, 시편, 90장8)
Si dixero: “ Forsitan tenebrae compriment me et nox illuminatio erit circa me ”,
“어둠이 나를 뒤덮고 내 주위의 빛이 밤이 되었으면!” 하여도 (불가타 성경, 시편, 139장11)
Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
그렇다고 우리가 무슨 자격이 있어서 스스로 무엇인가 해냈다고 여긴다는 말은 아닙니다. 우리의 자격은 하느님에게서 옵니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 3장5)
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
그들의 경우, 이 세상의 신이 불신자들의 마음을 어둡게 하여, 하느님의 모상이신 그리스도의 영광을 선포하는 복음의 빛을 보지 못하게 한 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 4장4)
Quoniam Deus, qui dixit: " De tenebris lux splendescat ", ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.
“어둠 속에서 빛이 비추어라.” 하고 이르신 하느님께서 우리 마음을 비추시어, 예수 그리스도의 얼굴에 나타난 하느님의 영광을 알아보는 빛을 주셨습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 4장6)
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
하느님께서는 여러분에게 모든 은총을 넘치게 주실 수 있습니다. 그리하여 여러분은 언제나 모든 면에서 모든 것을 넉넉히 가져 온갖 선행을 넘치도록 할 수 있게 됩니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 9장8)
Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
물론 자족할 줄 알면 신심은 큰 이득입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장6)
Qui et bene apud Isaiam seraphim, id est incendium ex hac spirituali illuminatione gratiae in amorem Dei maxime succensa nuncupatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:2)
Nunquid enim illuminatione caeci, nota illa philosophorum regula infringitur qua ab Aristotele dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:6)
Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat, magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime ebrietatis vitium non incurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:5)
Nec tantum sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans aliis esse, et aliis sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium causa, omnium sentientium vita, omnium intellegentium sapientia.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:7)
quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION