라틴어 문장 검색

Cui respondit Dominus: " Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ".
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “미르얌의 얼굴에 그의 아버지가 침을 뱉었다면, 그 여자가 이레 동안 부끄러워해야 하지 않느냐? 그러니 그를 이레 동안 진영 밖에 격리하였다가, 그 뒤에 돌아오게 하여라.” (불가타 성경, 민수기, 12장14)
"Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum? etc." Idem in eodem /f.6vb/ :
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:18)
Quibus fatebaris, oculos suffusus lacrimis, quod eam, iunior, didicisses a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et plena fide referebat gloriosissimo regi Anglorum Aethelstano, iureiurando asserens, quod eadem die fuisset armiger beati viri, qua pro Christo martyr occubuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:4)
Tantus amor belli, et vindictae arrecta cupido.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:2)
illud melius, occupareantequam rogemur, cum homini probo ad rogandum suffundatur rubor;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:19)
Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 16:1)
Gens Sarracinorum venerunt, terra nostra dissipaverunt, civitates desolaverunt, aecclesias suffuderunt;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 143)
et statim rubore suffusus deiecto capite restiti.
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:15)
"Tunc orientem obversus incrementa solis augusti tacitus imprecatus venerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim arrexit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:64)
"simul et aetatis contemplatione magis magisque ad iustam indignationem arrecti pro modo facinoris saeviatis."
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:6)
"Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:47)
"Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:55)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 16)
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION