라틴어 문장 검색

et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,
또 우리 믿는 이들을 위한 그분의 힘이 얼마나 엄청나게 큰지를 그분의 강한 능력의 활동으로 알게 되기를 비는 것입니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 1장19)
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
인간의 지각을 뛰어넘는 그리스도의 사랑을 알게 해 주시기를 빕니다. 이렇게 하여 여러분이 하느님의 온갖 충만하심으로 충만하게 되기를 빕니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 3장19)
Jamque acies inter medias sese arduus infert Pygmeadum ductor, qui majestate verendus Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:3)
Sed tumor in medio surgens supereminet, immo Sic in supremum tendens non deserit imum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:37)
homo vero virginis capiti supereminens, cujus vultus non terrenitatis, sed potius deitatis redolebat arcanum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:6)
et caute se abscondentes inter altam et supereminentem herbam arborumque densitatem, archidiaconum et sibi colludentem matronam, subito clamore nescios et obstupefactos incurrunt, sagittis infigentes, sociosque, qui judices ad ludum convenerant, jam prae timore oblitos alearum, dispergunt et vulnerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:3)
Deinde post dies aliquot videns rex assultu et lapidum tormento se civibus et muris prorsus non nocere, duas fieri constituit machinas muros plurima altitudine supereminentes, ac componi ordine duorum coenaculorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:1)
basiliscos et amphisbaenas et scytalas, et acontias et dipsadas et viperas, aliasque complures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 27:2)
Et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:7)
Illa pharetram Fert humero gradiensque deas supereminet omnis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 14:1)
Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:10)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:3)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION