라틴어 문장 검색

Quidquid horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliquis arguat, si caeterorum de his scribentium providentiam laudet, nisi forte in hoc nostrum jam penitus superfluere tractatum dicat, quod et illorum documenta sufficiant, et nullae jam ulterius quibus resistendum sit pullulent haereses, vel nullae de nostra fide supersint dubitationes, quae aliquibus rationibus vel ad documentum vel ad defensionem ejus egere videantur, atque utinam ita sit. At vero ut innumeram multitudinem infidelium, quae extra Ecclesiam est, tam Judaeorum scilicet quam ethnicorum, praeteream, quis ita omnes haereses repressas profiteri audeat, ut jam nulla apud nos fidei sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:8)
Qui integre autem locuti sunt partem superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 4:1)
Ante omnia, magna copia transportanda pannis biscocti, farinae ex avena, pollinis, farinae omnigenae, et similium, ut sub initiis praesto sint donec panis confici possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:22)
infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장19)
Polline etiam . . . si piperis id recte respergitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장21)
tum in aeneo vaso leniter cocuntur, ne superfluant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장48)
infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 4:4)
Polline etiam si piperis id recte respergitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:3)
tum in aeneo uaso leniter cocuntur, ne superfluant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 8:5)
infirmior est ex polline;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 4:6)
Polline etiam piperis id recte respergitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:3)
tum in aeneo vase leniter coquuntur, ne superfluant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 11:4)
Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:9)
Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:2)
Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut supersit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION