라틴어 문장 검색

Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci illius ager Laterum in Gabaon.
그들은 저마다 상대방의 머리를 붙잡고 칼로 옆구리를 찔러 함께 쓰러졌다. 그래서 그곳을 ‘옆구리 벌판’이라고 하였는데, 그곳은 기브온에 있다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장16)
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meu et sicut onus grave gravant me nimis. -
저의 죄악들이 제 머리 위로 넘쳐흐르고 무거운 짐처럼 저에게는 너무나 무겁습니다. (불가타 성경, 시편, 38장5)
RES. " Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ".
“훌륭한 일을 한 여인들이 많지만 당신은 그 모든 이보다 뛰어나오.” (불가타 성경, 잠언, 31장29)
et crevi, supergressus sum omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum.
나는 나 이전에 예루살렘에서 통치하던 모든 분들보다 더 크고 부유하게 되었으며 나의 지혜 또한 내 앞에 서 있었다. (불가타 성경, 코헬렛, 2장9)
Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
그렇습니다. 나의 진실한 동지여, 이 여자들을 도와주도록 그대에게도 당부합니다. 이들은 클레멘스를 비롯하여 나의 다른 협력자들과 더불어 복음을 전하려고 나와 함께 싸운 사람들입니다. 이 모든 이들의 이름이 생명의 책에 적혀 있습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 4장3)
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus.
그리고 이러한 일로 형제에게 잘못을 저지르거나 그를 속이지 말아야 합니다. 우리가 전에 말하고 또 엄숙히 경고한 바와 같이, 주님은 이 모든 일에 보복하시는 분이십니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장6)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Compar vicissitudo temporis, eademque varietas hominis immutat aetatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:76)
Nam aliis inferiori morum gradu jacentibus, vel eis parilitate probitatis comparibus, vel etiam elatiori fastigio dignitatis pollentibus, mutuae collocutionis communicare participium dedignantur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:8)
Boemundus, qui per juga rupium, solis ibicibus pervia elapsus cum caeteris comparibus ad societatem gratia Dei salvus redierat, in eodem sanguinis opere atrociter desudans, socios commonet et consolatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:12)
Robertus vero Flandrensis, Robertus pariter Northmannorum princeps, Gastus de Burdeiz, Cuno de Monte-Acuto et caeteri compares, post aliquot dies reditum navigio constituerunt ad terram nativitatis [0568D] suae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:6)
et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:6)
(1) Quidam tamen nituntur probare, quod sit causa, eo quod Plato ponit compares stellas his quae nascuntur, in quibus sunt formae, quae sunt causae rerum generatarum et regula esse et vitae earum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 2:1)
sed intelligentiae caelestis relatio est ad stellam vel ad orbem comparem sibi;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 5:3)
ergo et intellectualis naturae in homine erit relatio ad stellam comparem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION