라틴어 문장 검색

Praeterea tum sedenti in transenna demissum Victoriae simulachrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei inponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 8:2)
"Igitur qui innocentiam colit, deo supplicat;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:9)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
Per idem tempus Vticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장1)
ego quoque lacrimas omnes perire definio, quas quisque profuderit, nisi quotiens deo supplicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 11:2)
Hoc agite, boni praesides, extorquete animam deo supplicantem pro imperatore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:4)
atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 296:2)
facilius si qui pius est a dis supplicans, quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS15)
iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire exposcere deum, ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia delubra implent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 80:3)
in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 146:1)
nam, ut audio partim Oeensium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia manum labris admouere.
(아풀레이우스, 변명 54:5)
quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:1)
adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.
(세네카, 행복론, Liber II 5:3)
"promisce adora quidquid in terris sacri est, deos Latinos et deos Aegyptios, quis Roma libat, quis Canopus supplicat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.199)
"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether, Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis Applaudit mundus, et totus supplicat orbis, Reliquiis belli, que uix et forte supersunt, Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION