라틴어 문장 검색

His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:12)
Hactenus insonuit tenui mea Musa susurro, Hactenus in fragili lusit mea pagina uersu, Phebea resonante cheli;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:1)
Murmure lasciuit tenui dulcique susurro Murmurat et placida rupem preterfluit unda.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:21)
Baldewinus hos intuens viros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et vestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:5)
Tankradus autem post captivitatem Boemundi princeps Antiochiae factus, eumdem comitem, virum nobilissimum, sic ab impiis Turcis attritum et rebus destitutum ingemiscens, optimis et honoroficis renovavit vestibus, et magnificis eum in equis et mulis [0621C] ditavit muneribus, per aliquot dies secum retinens, dum membra, siti, jejunio, vigiliis, lassitudine viarum, squalida et exhausta, bonis terrae in vino, oleo et carnium dulcedine abundanter refoveret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 66:1)
Eisdemque residui regii accessere spadones, quorum ea tempestate plus habendi cupiditas ultra mortalem modum adolescebat, inter ministeria vitae secretioris per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 3:1)
Barbatio, qui in eum iam diu falsa composuerat crimina, cum ex magisterio peditum altius niti quorundam susurris incusaretur, damnatus extincti per fallacias Caesaris obitu parentavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:4)
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni, orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 7:1)
Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Ursicinum ad commilitium principis ut peditum magistrum reversum, (successisse enim eum Barbationi praediximus), obtrectatores excipiunt, primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 1:1)
Post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus, secretum videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam, tutelae salutis appositus, eum reliquisse mundo citius digressurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 2:1)
Ideoque imperator nunc antesignanus nunc agminibus cogendis insistens, cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus affabilitate nativa prohibendo vel minis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 13:2)
Nec enim ad usque vesperam, aere concreto, discerni potuit quidnam esset, quod squalidius videbatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 7:2)
Ipse autem ad sollicitam suspensamque quietem paulisper protractus, cum somno ut solebat depulso, ad aemulationem Caesaris Iulii quaedam sub pellibus scribens, obscuro noctis altitudine sensus cuiusdam philosophi teneretur, vidit squalidius, ut confessus est proximis, speciem illam Genii publici, quam cum ad Augustum surgeret culmen, conspexit in Galliis, velata cum capite Cornucopia per aulaea tristius discedentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 3:1)
Et rumore tenus obscuris paucorum susurris, nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum, etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION