라틴어 문장 검색

quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, uestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimuero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari.
(아풀레이우스, 플로리다 9:32)
Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
"Paratum tibi adest ientaculum,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:21)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
dies etiam tertius pari caerimoniarum ritu celebratus, et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:9)
Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장4)
Si sine carne voles ientacula sumere frugi, Haec tibi Vestino de grege massa venit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXI Caseus Vestinus1)
iam vendit pueris ientacula pistor Cristataeque sonant undique lucis aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXIII Adipata2)
" Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:4)
Casiniensium Delventinus, Narniensium Visidianus, Asculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum valentia, Sutrinorum Hostia;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 8:2)
quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 28:2)
cui cum se maesta turba ad pedes principumque orationem necessitate ultima expressam fletus mulierum ac puerorum, qui exsilii comites trahebantur, excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 30:1)
sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico praesidio relicto, arma secum militem ferre iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 31:1)
oppidum ante noctem redditum Sutrinis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi captum sed traditum per condiciones fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 36:2)
advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 450:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION