-
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: " Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris ". Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.
- 그때에 바락이 시스라를 뒤쫓고 있었다. 야엘이 나가서 그를 맞으며 말하였다. “이리 오십시오. 나리께서 찾으시는 사람을 보여 드리겠습니다.” 바락이 그의 천막으로 들어가 보니, 시스라가 관자놀이에 말뚝이 박힌 채 쓰러져 죽어 있었다. (불가타 성경, 판관기, 4장22)
-
Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans.
- 손을 뻗어 말뚝을 잡고 왼손에는 일꾼들의 장도리를 쥐고서 시스라를 쳐 머리를 부수고 관자놀이를 뚫어 쪼개 버렸네. (불가타 성경, 판관기, 5장26)
-
Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile.
- 다윗은 또 대문짝에 쓸 못과 꺾쇠를 만들 쇠를 많이 준비하고, 청동은 무게를 달 수 없을 만큼 많이 준비하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 22장3)
-
Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno.
- 현인들의 말은 몰이 막대기와 같고 잠언집의 금언들은 잘 박힌 못과 같은 것. 이들은 모두 한 목자에게서 주어졌다. (불가타 성경, 코헬렛, 12장11)
-
Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida.
- 너의 천막 터를 넓혀라. 네 장막의 휘장을 아낌없이 펼쳐라. 네 천막 줄을 길게 늘이고 말뚝을 단단히 박아라. (불가타 성경, 이사야서, 54장2)
-
argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur;
- 금은으로 장식된다. 사람들은 그것을 못과 망치로 움직이지 못하도록 고정시킨다. (불가타 성경, 예레미야서, 10장4)
-
Dicebant ergo ei alii discipuli: " Vidimus Dominum! ". Ille autem dixit eis: " Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ".
- 그래서 다른 제자들이 그에게 “우리는 주님을 뵈었소.” 하고 말하였다. 그러나 토마스는 그들에게, “나는 그분의 손에 있는 못 자국을 직접 보고 그 못 자국에 내 손가락을 넣어 보고 또 그분 옆구리에 내 손을 넣어 보지 않고는 결코 믿지 못하겠소.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 20장25)
-
Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
- 그러나 헤베르의 아내 야엘은 천막 말뚝을 가져와서 망치를 손에 들고 몰래 안으로 들어가, 말뚝이 땅에 꽂히도록 그의 관자놀이에 들이박았다. 시스라는 지쳐서 깊이 잠들었다가 이렇게 죽었다. (불가타 성경, 판관기, 4장21)
-
Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:1)
-
etiam novo quidam amore veterem amorem tamquam clavo clavum eiciendum putant;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 75:1)
-
Ille integer vitae ob detergendam rubiginem nostrorum facinorum sustinuit benignissimus immanium clavorum acerbitatem in palmis et pedibus;
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:4)
-
Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
- (JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:3)
-
Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.
- (DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:7)
-
Qualiter ars logice, tamquam uia, ianua, clauis, Ostendit, reserat, aperit secreta sophie;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:23)
-
Si forti fortem clauoque retundere clauum Vellemus, numquid uni concludere posset E nostris unus, primo quem fouit ab euo Thesiphone, quem lacte suo potauit Herinis?
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:14)