라틴어 문장 검색

" Fili hominis, brachium pharaonis, regis Aegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis et farciretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
“사람의 아들아, 내가 이집트 임금 파라오의 팔을 부러뜨렸다. 보아라, 아무도 그것을 낫게 하려고 묶어 주지도 붕대를 감아 주지도 않아, 그에게는 칼 잡을 힘도 없다. (불가타 성경, 에제키엘서, 30장21)
"habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani."
(아풀레이우스, 변명 51:10)
"Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:90)
aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장9)
resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장42)
Si vero in carne vulnus est hiatque neque in unum ore facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장162)
Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens ali inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장164)
Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장169)
Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장174)
Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장208)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장327)
aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장332)
Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장85)
eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장89)
Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장258)

SEARCH

MENU NAVIGATION