라틴어 문장 검색

quapropter antiqui vitare visi sunt in aedibus sacris doricae symmetriae rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장9)
Postea Silenus de symmetriis doricorum edidit volumen;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말34)
Horum <dorici generis> symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장3)
Quoniam exterior species symmetriarum et corinthiorum et doricorum et ionicorum est perscripta, necesse est etiam interiores cellarum pronaique distributiones explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장47)
si dorica erunt, uti dorica, si ionica erunt, uti ionica perficiantur, quemadmodum de thyromatis in quarto libro rationes symmetriarum sunt expositae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장33)
Sunt autem, quae isdem columnis inponuntur, capitulorum genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed ipsorum vocabula traducta et commutata ex corinthiis et pulvinatis et doricis videmus, quorum symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae subtilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장39)
Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes in his symmetriae conficiebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장1)
Cetera membra, quae supra columnas inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장3)
Per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 12:1)
Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:2)
enim Dorice vocant avulsum e palma termitem cum fructu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 11:1)
Consensus enim nil aliud est quam symmetria formarum et schematismorum ad invicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:4)
Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 56장 1:1)
Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem ultimus et calvo serviret Roma Neroni, incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV18)
quo facto inventus est puer, cui nomen ab urina inpositum est, ut *οὐρίων diceretur, quod Dorica lingua commutatum est, ut ου diphthongus in ω converteretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5354)

SEARCH

MENU NAVIGATION