라틴어 문장 검색

aequomst tabellis consignatis credere.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8146)
* * * eamus nunc intro, ut tabellas consignemus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3153)
tu tabellas consignato, hic ministrabit, ego edam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3158)
Videtur tempus esse, ut eamus ad forum, ut in tabellis quos consignavi hic heri latrones, ibus denumerem stipendium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 1103)
ego quoniam inspexi mulieris sententiam, cepi tabellas, consignavi, clanculum dedi mercatori cuidam, qui ad illum deferat meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat, ut is huc veniret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 128)
Sagaristio, heus, exi atque educe virginem et istas tabellas, quas consignavi tibi, quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 15)
nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 96)
nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta portenderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 3:1)
Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur.
우리의 한평생은 지나가는 그림자이고 우리의 죽음에는 돌아올 길이 없다. 정녕 한번 봉인되면 아무도 되돌아오지 못한다. (불가타 성경, 지혜서, 2장5)
Aligeris muri vacat ora suprema ministris, Sparsaque per totam coelestis turba tabellam
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:4)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Post haec, illa epistolam sigillari signaculo consignatam, in quo nomen imaginemque Naturae peritia artificialis exsculpserat, legato tradidit delegandam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:13)
Et rex acceptis obsidibus, etiam et his, quos perfidissimos primores Saxonum consignabant, in Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:7)
ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine Mercuriolum expediri potuisse.
(아풀레이우스, 변명 59:10)
deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere;
(아풀레이우스, 변명 65:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION