라틴어 문장 검색

ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam venisset, ad te rediret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 14 1:10)
ego cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui litteras ad te non dem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 4:2)
Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, quae te Tolosam rege mandante mox profecturum certis amicis confitebantur, nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus, me quidem mane primo remoratum 1 vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 1:1)
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:1)
Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 550:1)
egressus autem e navi accepi tuas litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Nonis Maiis datas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:2)
de Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 5:1)
breviores has litteras properanti publicanorum tabellario subito dedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 7 1:3)
id facit Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios constituerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova impediatur et necessario serius quam constituerat mittat neque nos datis iam epistulis diem commutari curamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 3:3)
quibus de rebus propter casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 17:3)
laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 37 6:1)
tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae scriptae, quod ipsum προκοπη`ν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:6)
tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 2:4)
, cui dederam litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 2:2)
e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque acutius in Vescino accepi a tabellario tuas litteras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION