라틴어 문장 검색

aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
거기에는 금으로 된 분향 제단과 온통 금으로 입힌 계약 궤가 있었고, 그 속에는 만나가 든 금 항아리와 싹이 돋은 아론의 지팡이와 계약의 판들이 들어 있었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장4)
Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 108:7)
tabulas testamenti saepius a se et incustodita dierum observatione signatas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장5)
Ille interritus poscit testamenti tabulas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장1)
'heres meus es,' exhibere testamenti tabulas coegit, utque legit coheredem sibi libertum eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 3:2)
Sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:12)
sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus mensibus renovet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:18)
heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 300:2)
bona ad me pertinent, solus enim sum defuncti, vel solus heres, cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur, ad me igitur pertinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 364:1)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
Cedo mihi tabulas testamenti:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 7:7)
negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum testamentum facere conpellaris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:19)
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:1)
Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 21 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION