라틴어 문장 검색

Unde magnis et parvis in unum vocatis, decretum est communi consilio ut ad portum Civitot innumerabiles copiae equestris et pedestris vulgi [0429D] mitterentur, qui naves a domino imperatore impetratas, ejusque dono concessas, a mari per siccum iter vehiculis, arte lignorum aptatis funibus canabinis, et loris taureis humero et collo hominum et equorum impositis, usque ad lacum Nicaeae perducere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:4)
Hac autem mixta pulchritudine temperatur, ideo ut terrenae existimant mentes, quod prima eius pars dilutior cernitur, aeri concolor circumfuso, sequens fulva, id est paulo excitatior quam lutea, punicea tertia, quod solis obnoxia claritudini, pro reciprocatione spiritus fulgores eius purissime e regione deflorat, quarta ideo purpurat, quod intermicante asperginum densitate, per quas oritur, radiorum splendor concipiens ostendit aspectum flammeo propiorem, qui color quanto magis diffunditur, concedit in caerulum et virentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 28:1)
"Ergo interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis huius quam concolores fallacias attexamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권138)
Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:1)
taurea vulnifico portat celer aspera plumbo terga Lacon, saltem in vacuos ut bracchia ventos
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 448:1)
fundunt se carcere laeti Thraces equi Zephyrusque et nocti concolor alas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 646:1)
taurea terga dormant, pingui fluit unguine tellus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 377:1)
taurea punit continuo flexi crimen facinusque capilli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI252)
glutine materies taurino iungitur una, ut vitio venae tabularum saepius hiscant quam laxare queant compages taurea vincla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:3)
tunc concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:65)
Concolor exustis atque indiscretus arenis Ammodytes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:52)
Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII9)
quae sterilis autem est, taurea appellatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1406)
unde ludi Taurei dicti, qui ex libris fatalibus a rege Tarquinio Superbo instituti sunt propterea, quod omnis partus mulierum male cedebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1407)
alii ludos Taureos a Sabinis propter pestilentiam institutos dicunt, ut lues publica in has hostias verteretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1408)

SEARCH

MENU NAVIGATION