라틴어 문장 검색

opposui molem clipei texique iacentem servavique animam (minimum est hic laudis) inertem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:9)
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장1)
litore externo, procul a paternis occidens regnis tumuloque vili tectus ignotas iacet inter umbras.
(세네카, 메데아 10:22)
Exuit hic umero pharetram lentosque retendit arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram cervice premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:2)
Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 212:7)
is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 212:7)
horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit.
(세네카, Hercules Furens 10:18)
nil ultra iacet inferos, stantes sacrificus comas dilecta tege populo.
(세네카, Hercules Furens 12:60)
quidquid monstriferis nutrit Gaetulia campis, Alpina quidquid tegitur nive, Gallica siquid silva tenet, iaceat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:162)
Sternere profecto, Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro, Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:14)
quod consumtis domibus, quae illic palustri harundine tegebantur, ad eum habitaculum, in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.4)
spiritus hic per te patrias exisset in auras, sparsissent lacrimae pectora nostra piae, supremoque die notum spectantia caelum texissent digiti lumina nostra tui, et cinis in tumulo positus iacuisset avito, tactaque nascenti corpus haberet humus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 317)
Nulla tegit fractos - nec inanis - culcita lectos, Putris et abrupta fascia reste iacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXII3)
iacet en, qui possidet orbem, exiguae telluris inops et pulvere raro per partes tegitur nusquam totiensque sepultus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:268)
cuius extinctus iacet frater venenis, maeret infelix soror eademque coniunx nec graves luctus valet ira coacta tegere crudelis viri;
(세네카, 옥타비아 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION