라틴어 문장 검색

Protinus panni hujus signo et fragore buccinae, horribiliter tonantis, praemoniti, densantur et cuneantur, et Christianis turmis in occursum tendunt, ab equis circiter duo millia descendentes, ad prohibendum pontem ejusque fluvii transitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:11)
Die [Satur]^{ni}, Mart. 5. hor. 11½. P.M. Cometa existente in T, recta MT aequalis erat ½ML, & recta LT producta transibat inter B & F, quadruplo vel quintuplo propior F quàm B, auferens à BF quintam vel sextam ejus partem versus F. Et MT producta transibat extra spatium BF ad partes stellae B, quadruplo propior existens stellae B quam stellae F. Erat M stella perexigua quae per Telescopium videri vix potuit, & L stella major quasi magnitudinis octavae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 24:1)
quippe quae admotis oculo Telescopiis evanescunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:18)
sciendum est quod lux fixarum plus centum vicibus augeri potest mediantibus Telescopiis, nec tamen caudae cernuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:23)
& 10 ubi caput nudis oculis videri desierat, caudam gradus duos longam per Telescopium contemplatus sum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:31)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit et interventu suo vinxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:3)
Hae observationes Telescopio septupedali, & Micrometro filisque in foco Telescopii locatis paractae sunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION