라틴어 문장 검색

Et quatenus actio propagatur per instrumentum & ultimo imprimitur in corpus omne resistens, ejus ultima determinatio determinationi reactionis semper erit contraria.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:13)
Potest facere aliquo tempore quod alio facere non potest, duobus modis intelligi valet, uno quidem ut illa determinatio temporis ad facere applicetur, alio falso, si ad posse ipsa conjungatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:8)
Nam et determinatio localis relata ad diversa diversos efficit successus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:11)
cum tamen dicitur, potens est ambulare in aquis, si ad actum ambulandi potius quam ad potentiam haec determinatio referatur, ut videlicet intelligamus eum habere potentiam hunc actum exercendi etiam in undas, falsum est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:13)
Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:2)
Dicamus nunc de vera imperii temperatura, quam servare res ardua est et rara.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:2)
Medicum elige temperaturae mediae, vel si hoc ad votum in uno aliquo medico non cesserit, adhibe ex utroque genere unum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:32)
In eiusmodi vero temperatura minus nocent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:10)
Ferunt a Belgis notatum esse singulis septenis lustris similem annorum temperaturam et tempestatum coeli velut in orbem redire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:3)
Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, 'ostensive' probandum est Imperatorem, sive mundi Monarcham, immediate se habere ad principem universi, qui Deus est. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:4)
Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:3)
Cognitis autem faciebus quae sequuntur & faciebus oppositis quae praecedunt, cognosceretur determinatio motus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:9)
In hunc modum inveniri posset & quantitas & determinatio motus hujus circularis in vacuo quovis immenso, ubi nihil extaret externum & sensibile, quocum globi conferri possent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:10)
concludere liceret motum esse globorum, & tum demum ex translatione globorum inter corpora, determinationem hujus motus colligere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:14)
determinationem componitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION