라틴어 문장 검색

dum Trōiānī ā Siciliā ad Italiam nāvigant, venit magna tempestās;
트로이 인들이 Sicilia에서 Italia로 항해하고 있을때, 큰 폭풍이 온다; (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas1)
His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 23장1)
Coorta utem est dum navigaret atrox tempestas quae naves eius in diversas Angliae oras disiecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:3)
Incidit per id tempus ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet.
(카이사르, 아프리카 전기 1:6)
alii dicunt, [quod] cum Helenus cum Pyrrho ab Ilio navigaret et tempestate iactarentur, Chaonem, unum e Troianis, amicum Heleni, vovisse, ut, si illi periculum evasissent, se pro eorum incolumitate interimeret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3352)
Magna pars hominum est, quae navigatura de tempestate non cogitat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:7)
in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:1)
Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 36:1)
havriat hunc oculis ignem aut videat omina tempestatis futurae, quia navigantibus malum omen est, si rogalis flamma videtur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6611)
quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:5)
verum moriens praecepit, ut Andromache, quae apud eum coniugis locum tenuerat, Heleno daretur propter supra dictum beneficium, quo eum a navigatione, ceteris Graecis navigantibus, quos tamquam vates sciebat tempestate perituros, prohibuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 29711)
Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam nauigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem diuina uirtute sedauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.1)
Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 48:1)
Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctis vitandae causa se contulisset, inde paulo vehementiore tempestate, nihilo periculosius se navigaturum credens, profectus, adversis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus, cum neque flectere navem propter vim fluminis neque directam tantis fluctibus tenere posset, demersa nave periit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:6)
Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION