라틴어 문장 검색

Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 10:3)
Hic, pelagi tot tempestatibus actis, heu genitorem, omnis curae casusque levamen, amitto Anchisen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:11)
cum subito vastum tonuit ex alto mare crevitque in astra, nullus inspirat salo ventus, quieti nulla pars caeli strepit placidumque pelagus propria tempestas agit.
(세네카, 파이드라 15:3)
iamque super ripas utroque exstantior ibat aggere, iam medium modo qui superaverat amnem Hippomedon intactus aquis umerosque manusque, miratur crevisse vadum seseque minorem, hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis, non secus aequoreo iactat Teumesius amnis Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro tollitur et clipeum nigrante supervenit aestu spumeus adsultans, fractaque refunditur unda et cumulo maiore redit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권208)
iam sibi tum c. m. t. v. c. scias, inquit, iam in pelago esse gravissimam tempestatem, cum ad litora mergi confugiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3601)
surgentibus undis non quia tempestas fuerit, favente Neptuno, sed tumens pelagus fuisse significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3541)
" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)
"Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, aeterna mihi nuncupavit religio, quo, sedatis hibernis tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus, navigabili iam pelago rudem dedicantes carinam primitias commeatus libant» mei sacerdotes:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:8)
ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus nimborum dominum tempestatumque potentem, excitamque hiemem verrunt vidente sereno, quis pelagi calcarit aquas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3221)
item ait 'dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion', ut hiemem pro tempestate posuerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6263)
Deus bone, quantum naufragioso pelago conformis est motus animorum, quippe cum nuntiorum turbinibus adversis quasi propria tempestate confunditur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:1)
Cumque diu multum cum uento pelagoque frustra certantes, tandem post terga respiceremus, si forte uel ipsam, de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, inuenimus nos undiqueuersum pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis Ubi autem longius uisum leuauimus, uidimus in ipsa insula Farne egressum de latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.6)
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon;
그때에는 모세가 광야에서 만든 주님의 성막과 번제 제단이 기브온에 있었으나, (불가타 성경, 역대기 상권, 21장29)
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
공포가 홍수처럼 그를 덮치고 밤에는 폭풍이 그를 휩쓸어 가 버리네. (불가타 성경, 욥기, 27장20)
Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
폭풍은 곳집에서 불어오고 추위는 북풍과 함께 옵니다. (불가타 성경, 욥기, 37장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION