라틴어 문장 검색

Pythia ex adytō ascendit oculīsque ad terram dēmissīs ē templō tacita exiit.
Pythia는 성소 밖으로 올라갔고, 시선을 땅으로 향하며 사원 밖으로 조용히 나왔다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit29)
Ecce trahebatur a templo adytisque Minervae?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 14:2)
sed caligantes animas et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권94)
adytis adytum est locus templi secretior, ad quem nulli est aditus nisi sacerdoti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1151)
et tamen omnem vocem adyti dignam templo veramque probavit extinctus tota pariter cum prole domoque, et quamvis longa deductis gente propinquis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII80)
Ecce trahebatur passis Priamea virgo crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, ad caelum tendens ardentia lumina frustra, - lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:2)
unde est et 'adytis', quae templorum sunt, et 'successit tumulo', quod est hominis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 485)
templorum enim et deorum adyta dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 842)
et ἐμφατικῶσ, quasi non sufficeret 'a templo', adiecit 'adytis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4043)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)
aeternumque adytis e. p. i. quod in templo Vestae ignis aeternus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2971)
Pergami in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 105:7)
Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, ipsum adventantem Persei vertice sancto montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis, hic sese Argolicis immunem servat ab armis haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant, necdum etiam responsa deum monitusque vetusti exciderant voxque ex adytis accepta profundis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권237)
thalamis ubi casta adolesceret aetas, virgineas libare comas primosque solebant excusare toros, celsam subeuntibus arcem in gradibus summi delapsus culmine templi, Arcados Euhippi spolium, cadit aereus orbis, praemissasque faces, festum nubentibus ignem, obruit, eque adytis simul exaudita remotis nondum ausos firmare gradum tuba terruit ingens, in regem conversi omnes formidine prima, mox audisse negant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권89)
Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum.
이런 일이 해마다 되풀이되었다. 주님의 집에 올라갈 때마다 프닌나가 이렇게 한나의 화를 돋우면, 한나는 울기만 하고 아무것도 먹지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION