라틴어 문장 검색

cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 112)
quocirca sapientem esse mundum necesse est, naturamque eam quae res omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere, eoque deum esse mundum omnemque vim mundi natura divina contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 30:3)
At si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres, Clamares:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1327)
"si mihi, care puer, thalamos sors aequa tulisset, quos dabat, aetheriis ego te complexa tenerem sidus grande plagis, magnique puerpera caeli nil humilis Parcas terrenaque fata vererer."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권107)
"ipsa dedi bellum maestumque rogavi ipsa patrem, ut talem nunc te complexa tenerem, sed bene habet, superi, gratum est, Fortuna;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권157)
Quibus autem rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut hominum studia complectamur eaque teneamus, dicemus, neque ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:1)
Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi sic conplectuntur et tenent, quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 5:1)
tenent et conplexae sunt non suas ulmos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 20:4)
itaque tene, complectere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 1:8)
torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus, hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus turribus e Phrygiis flesset missurus Ulixes septima lux, et iam frigentia lumina torpent, iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus63)
Herculis Liberique vestigia sequens ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus, tamquam caelum, quod mente vanissima complecte- batur, teneret, quia Herculi aequabatur !
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 83:3)
his enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura provideat et complecti possit praesentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:3)
ut res caecas et ab aspectus iudicio remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo quasi teneremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:5)
Nec mulier semper ficto suspirat amore, quae conplexa viri corpus cum corpore iungit et tenet adsuctis umectans oscula labris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:1)
Qua re omnis istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid profiteantur intellegere potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION