라틴어 문장 검색

'neque vero mihi quicquam' inquit 'praestabilius videtur, quam posse dicendo tenere hominum [coetus] mentis, adlicere voluntates, impellere quo velit, unde autem velit deducere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 30:3)
nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 378:1)
Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" ".
저희가 나리께 대답하였습니다. ‘저희에게 늙은 아버지가 있고, 그가 늘그막에 얻은 막내가 있습니다. 그 애 형은 죽고 그의 어머니 아들로는 그 애밖에 남지 않아, 아버지가 그 애를 사랑합니다.’ (불가타 성경, 창세기, 44장20)
" Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
한마디 하면 자네는 언짢아하겠지? 그러나 누가 말하지 않을 수 있겠나? (불가타 성경, 욥기, 4장2)
qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur.
그 여자를 막는 것은 바람을 막는 것과 같고 오른손으로 기름을 잡는 것과 같다. (불가타 성경, 잠언, 27장16)
et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
그분을 붙잡으려고 하였으나 군중이 두려웠다. 군중이 예수님을 예언자로 여겼기 때문이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 21장46)
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: " In furorem versus est ".
그런데 예수님의 친척들이 소문을 듣고 그분을 붙잡으러 나섰다. 그들은 예수님께서 미쳤다고 생각하였던 것이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 3장21)
Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
그들은 예수님께서 자기들을 두고 이 비유를 말씀하신 것을 알아차리고 그분을 붙잡으려고 하였으나 군중이 두려워 그분을 그대로 두고 떠나갔다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 12장12)
Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis
예수님께서 그 집을 나오시자, 율법 학자들과 바리사이들은 독한 앙심을 품고 많은 질문으로 그분을 몰아대기 시작하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장53)
Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam.
마침 남풍이 부드럽게 불자 그들은 이미 뜻을 이룬 것이나 다름없다고 생각하여, 닻을 올리고 크레타 해안에 바싹 붙어서 항해하였다. (불가타 성경, 사도행전, 27장13)
Trōiānī in magnō perīculō sunt nec cursum tenēre possunt.
트로이 인들은 큰 위험에 처하고, 방향을 잡을수 없다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas3)
Hanc igitur, omnibus circunspectis que amantes allicere solent, commodiorem censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 1:4)
Cum autem et sapientiae divinae commemoratio additur, quae scilicet nomine Filii exprimitur, per quam in omnibus quae efficit modum tenere noverit, egregius effectus ostenditur qui ab eo proveniat, qui omnia quae velit facere queat, et in omnibus faciendis modum sciat servare, et optime cuncta velit fieri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:13)
Scimus quippe philosophos cum de diis, quos populus venerabatur, diversa a caeteris sentirent, et ideo a populo in fide dissentirent, metu tamen compulsos, communia cum illis templa tenere, et caeremoniis eorum interesse, ac se pariter idololatras simulasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:8)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION