라틴어 문장 검색

Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae
너희 가운데에서 온순하고 고상한 여자, 한 번도 맨발바닥을 땅에 대 본 적이 없을 정도로 고상하고 온순한 여자도, 제 품 안의 남편과 아들딸에게 험악한 눈을 하고, (불가타 성경, 신명기, 28장56)
Omnis quippe ordo naturae et concinna dispositio numerorum proportionibus vestigatur atque assignatur, et omnium perfectissimum exemplar numerus occurrit, qui rebus congruit universis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:5)
erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare;
(아풀레이우스, 변명 18:2)
et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:4)
"Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint - venient autem, scio - neque omnino sermonem conteras et, si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas:"
(아풀레이우스, 변신, 5권93)
Nam primitus, quia nullum de sua propria gente nobilem ac liberum hominem, nisi infantes, qui nihil boni eligere nec mali respuere pro teneritudine invalidae aetatis adhuc possunt, qui monasticam voluntarie vellet subire vitam, habebat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 93 98:1)
Simul concinnius erat ut post famam fugae Edwardi hoc quod struebat subsequeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:5)
ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:9)
Sunt tamen ex altera parte magis crudeles et sine visceribus (idonei qui sint severi inquisitores), quia indulgentia et teneritudo affectuum suorum non tam saepe evocatur et excitatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:20)
Hoc concedi prorsus debet, quod consuetudine firmatum est, etsi minus sit modum, aptum esse tamen temporibus, quaeque uno quasi alveo fluxerunt, foedere quodam coniuncta esse, ubi contra nova veteribus non usquequaque tam concinne coheaereant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:9)
Non sint nimis concinni, nec corpus coarctantes, sed qui libertatem praebeant ad exercitia et motum quemlibet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:37)
Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus concinnus in brevitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:1)
Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri audiriue, nedum credi fas sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, institueret, ut natanti sibi inter femina uersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 1:1)
Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,Zmyrna quid et Colophon?
(호라티우스의 첫번째 편지, 111)
Inter quae uerbum emicuit si forte decorum,si uersus paulo concinnior unus et alter,iniuste totum ducit uenditque poema.
(호라티우스의 두번째 편지, 132)

SEARCH

MENU NAVIGATION