라틴어 문장 검색

Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine levissima tensione rumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:14)
Impositus mannis aruum caelumque Sabinumnon cessat laudare.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0750)
currit agens mannos ad villam praecipitanter auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:3)
innotesceret ex tensione fili conatus globorum recedendi ab axe motus, & inde quantitas motus circularis computari posset.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:6)
Deinde si vires quaelibet aequales in alternas globorum facies ad motum circularem augendum vel minuendum simul imprimerentur, innotesceret ex aucta vel diminuta fili tensione augmentum vel decrementum motus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:7)
At si attenderetur ad filum & inveniretur tensionem ejus illam ipsam esse quam motus globorum requireret;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:13)
Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, Incipe pollicitis addere facta tuis, Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis Ipsa per admissas concute lora iubas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1626)
rumpat et serpens iter institutum, si per obliquum similis sagittae terruit mannos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 272)
Hic ubi saepe occultum visus decurrere piscis ad hamum, mane cliens et iam certus conviva, iubetur rura suburbana indictis comes ire Latinis, impositus mannis arvum caelumque Sabinum non cessat laudare, videt ridetque Philippus, et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, dum septem donat sestertia, mutua septem promittit, persuadet uti mercetur agellum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 750)
"sectus flagellis hic triumviralibus praeconis ad fastidium arat Falerni mille fundi iugera et Appiam mannis terit sedilibusque magnus in primis eques Othone contempto sedet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 44)
Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 10:3)
huc mea detonsis auecta est Cynthia mannis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 89)
ei filium Mannum originem gentis conditoresque Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 3:2)
Unde tensio fili hujus obliqui erit ad tensionem fili alterius perpendicularis PN, ut pN ad pH.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION