라틴어 문장 검색

[0458B] Sed quia tantas Parcarum argutas oppositiones Venerem novi agonistae disputationis ingressuram conflictum, alicujus tergiversatione fallaciae Venus ab Atropos coarctantes conclusionis subtimeret argutias, ipsam disciplinam docendo juxta quae dissertivae disciplinae praecepta suarum argutionum formas excederet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:24)
Inter haec convivium totum in licentiosos cachinnos effunditur, omniumque ora et obtutus in unum quempiam angulo secubantem conferuntur:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:9)
Haec ita imperabat unicuique, ita praecipiebat ut si fieri posset necne, locum excusatio nullum haberet nec moram tergiversatio.
(카이사르, 아프리카 전기 8:5)
cum Iulia primo concor diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et aliquanto grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui Aquileiae natus infans extinctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:2)
non tuus levis in mala deditus vir adultera probra turpia persequens a tuis teneris volet secubare papillis, lenta quin velut adsitas vitis implicat arbores, implicabitur in tuum complexum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6132)
ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:1)
mora et tergiversatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:17)
Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, Quaerere, quid latrent nocte silente canes, Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, Cur totiens vacuo secubet ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1926)
quid in vacuo secubuisse toro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 922)
Secubat in vacuo sola puella toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 102)
sic epulis functi sic dant sua corpora somno, et positis iuxta secubuere toris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권213)
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:7)
Omnia faciet ex imperio suo nihilque inopinatum accidet, sed quicquid agetur in bonum exibit facile et parate et sine tergiversatione agentis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:1)
miles depositis annosus secubat armis, grandaevique negant ducere aratra boves, putris et in vacua requiescit navis harena, et vetus in templo bellica parma vacat:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 252)
Quid hoc mali est, quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, paenitentiam, deplorationem?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION