라틴어 문장 검색

quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum iniustitia.
참으로 이 땅은 간음하는 자들로 가득하니 저주 때문에 땅이 슬퍼하고 광야의 풀밭이 메말라 간다. 그들의 행로는 악하고 그들의 권세는 옳지 못하다. (불가타 성경, 예레미야서, 23장10)
nunc Phoebus utraque distat idem terra finditque vaporibus arva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:8)
rubos arvis excidimus, terra et hos generat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 262:5)
sic gravat iniectus terras hostiliaque urit arva et anhelantem caelesti sulpure campum, respirant Thebae, templisque iacentia surgunt agmina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권7)
Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:3)
ille citus sublime petit similisque cadenti crescit in adversum, tandemque exhaustus ab alto tardior ad terram redit atque immergitur arvis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권262)
Uerum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena, sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:12)
ac velut ille antiqui 'ille' vel magnitudini vel nobilitati adsignabant, ut multum ille et terris et Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7071)
nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini, qui potus dubium sistat alatne sitim, rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis arbor, et in terra est altera forma maris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 17)
sic pater omnipotens, visusque nocentibus arvis abstulit, et dulci terrae caruere sereno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권63)
Sic, ubi, depastis submittere gramina campis Et renovare parans hibernas Apulus herbas, Igne fovet terras, simul et Garganus et arva Vulturis et calidi lucent buceta Matini.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:43)
Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva inter opima virum leni fluit agmine Thybris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:18)
Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 15:1)
Si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:3)
isse Niphaten in populos magnoque illic cuncta arva teneri diluvio, nutare urbes, subsidere terras quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI217)

SEARCH

MENU NAVIGATION