라틴어 문장 검색

Si vero mulier, ut saepissime solitum est evenire, a praefati deceptoris amore suam non possit avertere mentem et ille in novo persistat amore, firma sit veritate secura, quod diuturnas valde sustinebit angustias antequam optatum capiat ipsius voluntas effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:5)
"Latro hominumque deceptor!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 19:2)
Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:12)
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
Quod deceptor audiens increpavit eum dicens ne ampliustale quid de eo diceret vel ad eum veniret;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:12)
Et venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:34)
nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
(아풀레이우스, 변명 6:2)
quod unctui, quod tersui, ipse praeministro;
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:6)
"Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:17)
Si elegos eius in manus sumpseris, leges opus tersum molle iucundum, et plane in Properti domo scriptum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:1)
elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque maxime videtur auctor Tibullus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 94:1)
in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 186:2)
deceptor domini Myrtilus, et fide
(세네카, Thyestes 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION