라틴어 문장 검색

Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
(아풀레이우스, 변명 6:2)
quod unctui, quod tersui, ipse praeministro;
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:6)
"Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:17)
sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro induit et dulci violas ferrugine pingit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:45)
'vaccinia' vero sunt violae, quas purpurei coloris esse manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 183)
mollia luteola p. v. c. 'mollia vaccinia pingit', id est componit, 'de caltha luteola'. nam nisi 'luteola' septimus sit ca- sus, non stat versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 501)
ipse enim dixerat "sunt et vaccinia nigra";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1832)
qui enim graece hya- cinthus, latine vaccinium dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1833)
Si elegos eius in manus sumpseris, leges opus tersum molle iucundum, et plane in Properti domo scriptum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:1)
nec te purpureo velent vaccinia fuco - non est conveniens luctibus ille color - nec titulus minio, nec cedro charta notetur, candida nec nigra cornua fronte geras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 13)
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.12)
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.36)
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra - mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.36)
elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque maxime videtur auctor Tibullus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION