라틴어 문장 검색

Apud Judeos quidem antiquitus Nazarei, qui se Domino secundum legem consecrabant, sive filii prophetarum Helye vel Helysei sectatores, quos beato attestante Jheronimo monachos legimus in veteri Testamento;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:10)
"extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:"
(아풀레이우스, 변신, 5권149)
Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:2)
postea circa Martium mensem tertiato et occato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:4)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
Cato ait verba tertiato et quartato quempiam dicere prae metu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3142)
cum tertiantur, lirari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 974)

SEARCH

MENU NAVIGATION