라틴어 문장 검색

novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps.
그 끝은 쓴흰쑥처럼 쓰디쓰고 쌍날칼처럼 날카롭다. (불가타 성경, 잠언, 5장4)
enimuero Euathlus, utpote tanti ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:29)
"extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:"
(아풀레이우스, 변신, 5권149)
Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:2)
postea circa Martium mensem tertiato et occato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:4)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
bicipites hominum aliorumve animalium partus abiecti in publicum aut in sacrificiis, quibus gravidas hostias immolare mos est, reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장3)
Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 3:2)
ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, tamquam bicipitis dei mensem respicientem dicavit Februo deo, qui lustrationum potens creditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 3:1)
Cato ait verba tertiato et quartato quempiam dicere prae metu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3142)
fingitur etiam bicipitem canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6624)
cum tertiantur, lirari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 974)
si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut [armis] Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque moreretur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris gentibus vinceretur ea res publica, in qua id contigisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION