라틴어 문장 검색

Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
Quo mundum facies vernalis laeta serenat, Et lacrymas hiemis tergit ab ore suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:15)
Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, ut quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurse nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 10:1)
"extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:"
(아풀레이우스, 변신, 5권149)
Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:18)
Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:2)
postea circa Martium mensem tertiato et occato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:4)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
exinde autem procedentibus augmentis aequinoctio vernali similiter atque adolescentis adipiscitur vires, figuraque iuvenis ornatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:2)
Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae, vernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:1)
Cato ait verba tertiato et quartato quempiam dicere prae metu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3142)
re vera autem constat Graecos tempestate laborasse aequinoctio vernali, quando manubiae Minervales, id est fulmina, tempestates gravissimas commovent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2598)
Nigidius in sphaera graecanica novum annum aequinoctium vernale memorat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 437)

SEARCH

MENU NAVIGATION