라틴어 문장 검색

at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
nam et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia autem voluntatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 2:1)
Qui nec etiam dixit non esse ratiocinandum de fide, nec humana ratione ipsam apud Deum habere meritum, ad quam non tam divinae auctoritatis inducit testimonium, quam humanae rationis cogit argumentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:9)
tu testimonium dic et ostende istud non uulnus sed argumentum.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 6:6)
etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:2)
Video te, Scipio, testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:2)
P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat, vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis orationis praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 4:2)
similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque genera probandi ac refutandi sunt ita multa, ut etiam qui de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta petant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 50:2)
At ille: "Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum".
아브라함이 대답하였다. “이 어린 암양 일곱 마리를 내 손에서 받으시고, 내가 이 우물을 팠다는 사실에 대하여 증인이 되어 달라는 것입니다.” (불가타 성경, 창세기, 21장30)
Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te ".
그러니 이제 이리 와서 자네와 내가 계약을 맺어, 그것이 나와 자네 사이에 증인이 되게 하세.” (불가타 성경, 창세기, 31장44)
Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).
라반은 그 돌무더기를 여가르 사하두타라 불렀고, 야곱은 갈엣이라 불렀다. (불가타 성경, 창세기, 31장47)
Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum.
그래서 아론은 주님께서 모세에게 명령하신 대로 그것을 증언판 앞에 놓아 보관하게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 16장34)
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
이웃에게 불리한 거짓 증언을 해서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 20장16)
si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in testimonium et non restituet.
그것이 맹수에게 찢겨 죽었다면, 그것을 증거물로 내놓고, 찢겨 죽은 짐승은 배상하지 않는다. (불가타 성경, 탈출기, 22장12)
Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
‘너희는 헛소문을 퍼뜨려서는 안 된다. 악인과 손잡고 거짓 증인이 되어서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 23장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION