라틴어 문장 검색

Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
quin idem ille arguebat ultro conscientiam ducis, tamquam nuntius inter Civilem Flaccumque falso crimine testis veri opprimeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장11)
multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum in publico sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mortuum, nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 259:3)
utque peracta est causa prior crimenque patens sine teste probatum, squalidus ad superos tollens reus ora manusque o cui ius caeli bis sex fecere labores, fer, precor inquit, opem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 5:13)
itaque non defuerunt, qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum, neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus, in iudicium vocatum quam Oppianicum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 261:1)
tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:3)
est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, Et innocens, inquit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 59:1)
Sepe fidem falso mendicat inharcia teste, Sepe dolet pietas criminis arte capi.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:9)
mox, quia inquisitionem annuam impetraverant, brevius visum urbana crimina incipi, quorum obvii testes erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장3)
testis erit Dirce tam vano crimine saeva, Nycteos Antiopen accubuisse Lyco.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 158)
aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 530:1)
fomenta vulneribus nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset, adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장8)
"vides favillas indices Gomorreorum criminum, Sodomita nec latet cinis, testis perennis funeris."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.62)
sed inertia nutrit proditioque ducum, quorum per crimina miles captivis dat terga suis, quos teste subegit Danuvio, partemque timet qui reppulit omnes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:328)
sit Claudia felix teste dea castosque probet sub numine mores absolvens puppisque moras crimenque pudoris:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae12)

SEARCH

MENU NAVIGATION