라틴어 문장 검색

Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:2)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam necnon Mercuriale etiam caduceum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:5)
aurum, aut aliud metallum foliatum non delectatur aere circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:5)
textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, nec ratione alia possunt tam levia gigni insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:2)
At mea me libram foliati poscat amica, Aut virides gemmas sardonychasve pares, Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico, Aut centum aureolos sic velut aera roget.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII4)
Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi, Luxuriose, bibas, si foliata sitis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CX Ampulla potoria1)

SEARCH

MENU NAVIGATION