라틴어 문장 검색

illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr7)
et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:2)
et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
그래서 온 도시가 혼란에 빠졌다. 사람들은 바오로의 동행인 마케도니아 사람 가이오스와 아리스타르코스를 붙들어, 일제히 극장으로 몰려갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장29)
quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.
바오로와 친하게 지내던 몇몇 아시아 지방 장관들도 바오로에게 사람들을 보내어 극장 안으로 들어가지 말라고 권고하였다. (불가타 성경, 사도행전, 19장31)
Quīntus, ubi multitūdinem hominum vīdit prō theātrō Pompēiī stantem, cognōscere cupīvit causam tantī conventūs.
퀸투스가 폼페이우스의 극장 앞에서 서 있는 사람들의 무리를 보았을때, 그는 그 커다란 모임의 이유를 알고 싶어졌다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae1)
plūrimī senātōrēs aliīque virī īnsignēs theātrum inībant.
많은 수의 의원들과 다른 중요한 남자들이 극장 안으로 들어가고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae3)
ē theātrō ērūpērunt et populō clāmāvērunt:
그들은 극장 밖으로 튀어나와 대중들에게 외쳤다: (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae16)
Josephus duos libros scribit contra Apionem Alexandrinum, et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus ab infantia sacris litteris eruditus, cunctam Graecorum bibliothecam evolverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:16)
Hic humiles inter scenas, angustaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:4)
Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 18:2)
elatosque vertices qui scansili suggestu consurgunt, priorum principum imitamenta portantes, et Urbis templum forumque Pacis, et Pompei theatrum et Odeum et Stadium, aliaque inter haec decora urbis aeternae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:7)
In quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 13:1)
Sed (ut nunc cernimus), eadem loca, formata in cornuti sideris modum, effingunt theatri faciem speciosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 5:1)
Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:1)
hac ratione opere velociter absolute, quod impensas aedificandi causa theatri, dudum congestas, sufficientis ad id quod efficere maturabat, invenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION