라틴어 문장 검색

Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum.
이 소식을 갓에 알리지 말고 아스클론 거리에 전하지 마라. 필리스티아인들의 딸들이 기뻐하고 할례 받지 않은 자들의 딸들이 좋아 날뛸라. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 1장20)
COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
밤에도 야경이 시작될 때마다 일어나 통곡하여라. 주님 면전에 네 마음을 물처럼 쏟아 놓아라. 길목마다 굶주려 죽어 가는 네 어린것들의 목숨을 위하여 그분께 네 손을 들어 올려라. (불가타 성경, 애가, 2장19)
et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
그래서 온 도시가 혼란에 빠졌다. 사람들은 바오로의 동행인 마케도니아 사람 가이오스와 아리스타르코스를 붙들어, 일제히 극장으로 몰려갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장29)
quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.
바오로와 친하게 지내던 몇몇 아시아 지방 장관들도 바오로에게 사람들을 보내어 극장 안으로 들어가지 말라고 권고하였다. (불가타 성경, 사도행전, 19장31)
Quīntus, ubi multitūdinem hominum vīdit prō theātrō Pompēiī stantem, cognōscere cupīvit causam tantī conventūs.
퀸투스가 폼페이우스의 극장 앞에서 서 있는 사람들의 무리를 보았을때, 그는 그 커다란 모임의 이유를 알고 싶어졌다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae1)
plūrimī senātōrēs aliīque virī īnsignēs theātrum inībant.
많은 수의 의원들과 다른 중요한 남자들이 극장 안으로 들어가고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae3)
ē theātrō ērūpērunt et populō clāmāvērunt:
그들은 극장 밖으로 튀어나와 대중들에게 외쳤다: (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae16)
Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:3)
Hic humiles inter scenas, angustaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:4)
Quis lapsus referet stellarum, et fictile coelum, Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam, Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:3)
Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:1)
elatosque vertices qui scansili suggestu consurgunt, priorum principum imitamenta portantes, et Urbis templum forumque Pacis, et Pompei theatrum et Odeum et Stadium, aliaque inter haec decora urbis aeternae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:7)
Sed (ut nunc cernimus), eadem loca, formata in cornuti sideris modum, effingunt theatri faciem speciosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 5:1)
Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:1)
et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula, circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud (ut fit) defendentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION