라틴어 문장 검색

suspendive tholo tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4061)
Tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris, tholos introierint balnearum, Ubi ubi sunt nostri?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:1)
"Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum Matrem, hinc autochthones Attici Cecropeiam Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusini vetustam deam Cererem, Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii, caerimoniis me propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:3)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
multifidas dispergit opes artemque secutus, qua iussere manus, mobile torquet iter et iunctos rapido pontes subtermeat aestu adflatasque vago temperat igne tholos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus28)
redde tholo ac tantis temet dignare periclis.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 60:1)
Furi et Aureli, comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabasve molles, seu Sacas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 111)
Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX7)
Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIX3)
alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4065)
a pluvio vindicat imbre tholus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권177)
esse diu stultus Vestae simulacra putavi, mox didici curvo nulla subesse tholo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권185)
Dixit et eliso percussis aere pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:1)
Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos finxerat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:26)
"Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION