라틴어 문장 검색

sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
또 말린 무화과 과자 한 조각과 건포도 두 뭉치도 주었다. 이것을 먹고 그는 정신을 차렸다. 그는 사흘 밤낮을 빵도 먹지 못하고 물도 마시지 못했던 것이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장12)
Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, et benedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suis et dedit mulieribus, quae secum erant.
이스라엘의 모든 여자가 유딧을 보러 달려와서 그를 축복하고, 그들 가운데 몇 사람은 유딧을 위하여 춤을 추었다. 유딧은 잎이 무성한 가지들을 가져다가 자기와 함께 있는 여자들에게 나누어 주었다. (불가타 성경, 유딧기, 15장12)
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum.
진홍색 줄과 같은 그대의 입술, 그대의 입은 어여쁘기만 하오. 너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 4장3)
Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum.
너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 6장7)
Quin haec cadentum fragmina montium Natura vultum sumere simplicem Coget refingens, in priorem Mox iterum reditura formam.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:14)
nam proxuma nocte vidi quendam de sacratis, linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos Lares collocaret, et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret epulas.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:5)
"Si fruticum fragmen uolucrum deduxerit agmen Vnguibus aut rostris, solus patet hic ubi postis, Moxque datis lignis aliis si subditur ignis, Hac cadet arte doli domus ista suique coloni."
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:21)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei non defensuros implorat Lydia thyrsos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:178)
quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
Adspice porrectam splendenti fragmine venam, qua trahitur limes lucidiore gelu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)1)
hoc si Maeonias cinctu graderere per urbes, in te pampineos transferret Lydia thyrsos, in te Nysa choros;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:361)
ebria Maeonius firmat vestigia thyrsus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:8)
Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco remanserunt, retractata exprimuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 13:2)
adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION