라틴어 문장 검색

Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Timidus cautum se vocat, sordidus parcum.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 739)
ferox rapidusque in consiliis ac lingua immodicus primo inter paucos, dein propalam in volgus pro cunctatore segnem pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 146:1)
audendo atque agendo res Romana crevit, non his segnibus consiliis quae timidi cauta vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 173:3)
utque magis cauti possunt timidique videri, sic appellari non meruere mali.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 211)
sine timidum pro cauto, tardum pro considerate, imbellem pro perito belli vocent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 488:1)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
Timidus vocat se cautum, parcum sordidus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T7)
ceterum detecta Medione fraus cautiores, non timidiores Thyrreenses fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 149:2)
excidit ante pedes elapsum pondus et ictus destituit frustraque manum demisit inanem, ingemuere omnes, rarisque ea visa voluptas, inde ad conatus timida subit arte Menestheus cautior, et multum te, Maia crete, rogato molis praevalidae castigat pulvere lapsus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권268)
cum nos cauti vel (ut verius dixerim) timidi, nihil exaggeremus, praeter ea quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 23:2)
Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: "Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe" ". Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt.
그러니 이제, ‘두렵고 떨리는 자는 돌아가라.’ 하고 군사들에게 직접 말하여라.” 기드온이 그렇게 하고 나서 사열해 보니, 군사들 가운데에서 이만 이천 명이 돌아가고 만 명이 남았다. (불가타 성경, 판관기, 7장3)
Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ".
이제 그대들이 주님을 경외하기를 바라오. 명심하여 일하시오. 주 우리 하느님께는 불의나 차별이나 수뢰가 있을 수 없소.” (불가타 성경, 역대기 하권, 19장7)
Et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio, cauta corde, garrula et rebellans,
보아라, 여자가 창녀 옷을 입고서 교활한 마음을 품고 그에게 마주 온다. (불가타 성경, 잠언, 7장10)
Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
자기들의 죄가 낱낱이 헤아려질 때에 그들이 떨며 다가오면 그들의 죄악이 그들을 면전에서 고발할 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 4장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION