라틴어 문장 검색

idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum reliquit:
(아풀레이우스, 변명 24:14)
Uberius id possum per fratrem quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:3)
Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 3:1)
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:3)
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae novit avis noster, tirunculus ac rudis omni tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI43)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)
"Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:13)
"Is infans a tirunculo farris superficie quasi ad innoxios ictus provocato caecis occultisque vulneribus occiditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:15)
Quod me quamquam tirunculum sollicitavit ad emendum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:1)
sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγουσ malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 78:4)
Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:3)
porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iam pridem in portu iudicii publici post lividorum latratuum Scyllas enavigatas sufficientis gloriae ancora sedet, sed si et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturientia sermocinationibus multiplicabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION