라틴어 문장 검색

peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam?
(아풀레이우스, 변명 21:6)
sicut etiam palmata dicitur toga quam merebantur hi qui reportassent de hostibus palmam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3344)
quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 47:1)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)
dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 114:1)
I comes et magnos inlaesa merere triumphos Palmataeque ducem, sed cito, redde togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, II3)
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
sē lavat uxōremque iubet togam prōferre.
그는 자신을 씻기고 아내에게 토가를 꺼내오라고 명령한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus32)
togās candidās gerēbant;
그들은 하얗게 빛나는 토가를 입고 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia11)
Flaccus Quintō togam praetextam et tunicam candidam ēmit;
플라쿠스는 퀸투스에게 가장자리가 갈라진 토가와 흰색의 투닉을 사주었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma40)
ille sē lāvit et novam togam induit.
그는 씻고나서 새 토가를 입었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī2)
dum surgit, crumēnam ā sinū togae tollere temptābat;
그가 일어날때, 토가 주머니에서 지갑을 꺼내려고 했다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs39)
togam virīlem sūmere parātus.
성인용 토가를 입을 준비가 되었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit2)
tempus est togam virīlem sūmere et studia puerīlia dēpōnere.
성인용 토가를 입고, 어린이들 공부를 그만둘 때다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit31)

SEARCH

MENU NAVIGATION