라틴어 문장 검색

Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius impendio timidus et de vita sollicitus, semper se ferro peti sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat, eosdemque compaginabat, lucis initio processurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 10:1)
vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve detergent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:2)
Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 5:3)
15 Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 8:3)
"Non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:13)
Tonstrix Suburae faucibus sedet primis, Cruenta pendent qua flagella tortorum Argique letum multus obsidet sutor.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVII1)
Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet, Non tondet, inquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVII2)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
tonstricem Suram novisti nostram, quae mercedem sese habet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 499)
pro di immortales, Calliclem video senem, meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 2125)
Tonstrix Accepi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 326)
nam mihi dividiaest, [in] tonstricem meam sic convictam male.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 43)
13 Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION