라틴어 문장 검색

iam conformat tono tonum.
(ARCHIPOETA, II9)
Ens iustus sine iusticia, uiuens sine uita, Principium sine principio, finis sine fine, Immensus sine mensura, sine robore fortis, Absque uigore potens, sine motu cuncta gubernans, Absque loco loca cuncta replens, sine tempore durans, Absque situ residens, habitus ignarus habendo Cuncta simul, sine uoce loquens, sine pace quietus, Absque nouo splendore nitens, sine luce choruscans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:13)
Hic res, hic umbra uidetur, Hic ens, hic species, hic lux, ibi lucis imago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:14)
Illic alauda quasi nobilis citharista, non studii artificio, sed naturae magisterio musicae perdocta scientiam, citharam praesentabat in ore, quae tonos in tenues subtilizans particulas, semi tonia in gumphos divisibiles dividebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:116)
est enim forma ordinis esse et vitae, imaginem habens virtutum caelestis circuli, sicut etiam dicimus aliquando, quod aliqua non vere sunt entia neque non entia, sed sunt aliqud entis, sicut ea quae sunt in anima, et secundum aliquos motus et tempus, ut dicit Avicenna.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 1:2)
Summum autem tonum προσωͺδίαν acutam dicit et quem accentum nos dicimus voculationem appellat et casum interrogandi eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 4:1)
ut fit in elementis literarum, et tonis concentuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:5)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
Alterum monitum est, ut propositionibus universalibus, tam affirmativis quam negativis, de aliquo concreto, subjungantur simul ea concreta quae proxime videntur accedere ad id quod est ex non-entibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:6)
qui in numeris epogdous est, idem tonus in musica, et ne singula persequi laborem, huius operis sequentia, quanto prior sit arithemtica sine ulla dupitatione monstrabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:38)
viij vero et viiij ipsi contra se medii considerati epogdoum iungunt, qui in musico modulamine tonus vocatur, quae omnium musicorum sonorum mensura communis est. Omnium enim est sonus iste parvissimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:23)
Unde notum est, quod inter diatessaron et diapente consonantiarum tonus differentia est, sicut inter sesquitertiam et sesqualteram proportionem sola est epogdous differentia.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:24)
ens autem aeternum nullum sequitur in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:4)
ergo, cum primum ens sit aeternum, mundus potest sibi esse coeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:7)
aliter enim primum ens non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION