라틴어 문장 검색

eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)
"Certe si divini puelli - quod absit - haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam."
(아풀레이우스, 변신, 5권137)
gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime comparasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 47장 1:2)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
Artis Phidiacae toreuma clarum Pisces aspicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXV1)
Argenti genus omne comparasti, Et solus veteres Myronos artes, Solus Praxitelus manum Scopaeque, Solus Phidiaci toreuma caeli, Solus Mentoreos habes labores.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXIX1)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
' Miratus fueris cum prisca toreumata multum, In Priami calathis Astyanacta bibes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI10)
Mirator veterum senex avorum Donet Phidiaci toreuma caeli;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII9)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem, Et nimium calidis non vitiantur aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV4)
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri, Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIV Calices audaces1)
Accipe non vili calices de pulvere natos, Sed Surrentinae leve toreuma rotae.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CII Calices Surrentini1)
Quam se praebuerunt ferro patienter et igni, Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1415)
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION